Glose
Equitatui.Sicut priorem populum de Aegyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati.Equitatui meo.Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quae turbari non debeas.Equitatui.Eques, sponsus, dicente propheta:Et salus ejus equitatio[Habac 3.]. Quantum ergo differt meus equitatus ab equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed coelesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quae cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et caetera omnia, quae ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat.In curribus Pharaonis.Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao,elidensveldissipansinterpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem habeas, et praelatos quibus innitaris, per quos subsistas.